Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.23 Plin. Nat. 34.24 (English) >>Plin. Nat. 34.25

34.24

Myronem eleutheris natum, hageladae et ipsum discipulum, bucula maxime nobilitavit celebratis versibus laudata, quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem et discobolon et perseum et pristas et satyrum admirantem tibias et minervam,

-- --

delphicos pentathlos, pancratiastas, herculem, qui est apud circum maximum in aede pompei magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus suis erinna significat. fecit et apollinem, quem ab triumviro antonio sublatum restituit ephesiis Divus Augustus admonitus in quiete. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte quam polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse, capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.23 Plin. Nat. 34.24 (English) >>Plin. Nat. 34.25

Powered by PhiloLogic