Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.28 Plin. Nat. 34.29 (English) >>Plin. Nat. 34.30

34.29

Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior fuit, fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: proserpinae raptum, item catagusam et liberum patrem, ebrietatem

-- --

nobilemque una satyrum, quem graeci periboëton cognominant, et signa, quae ante felicitatis aedem fuere, veneremque, quae ipsa aedis incendio cremata est claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam, pseliumenen, oporan, harmodium et aristogitonem tyrannicidas, quos a xerxe persarum rege captos victa perside atheniensibus remisit magnus alexander. fecit et puberem apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimentia, flentis matronae et meretricis gaudentis. hanc putant phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et benignitas eius; calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in homine crederetur. ipse calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis semper sine aemulo expressis; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, alcumena nullius est nobilior.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.28 Plin. Nat. 34.29 (English) >>Plin. Nat. 34.30

Powered by PhiloLogic