Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.2 Plin. Nat. 34.3 (English) >>Plin. Nat. 34.4

34.3

reliqua genera cura constant, quae suis locis

-- --

reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quondam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an materia, mirumque, cum ad infinitum operum pretia creverint, auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa, ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat - ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium claritatem et hac via quaererent - , adeoque exolevit fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna quidem in ea re ius artis habeat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.2 Plin. Nat. 34.3 (English) >>Plin. Nat. 34.4

Powered by PhiloLogic