Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.29 Plin. Nat. 34.30 (English) >>Plin. Nat. 34.31

34.30

Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at

-- --

polycliti discipulus aristides quadrigas bigasque. amphicrates leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris harmodio et aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit; quam ob rem athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. Bryaxis aesculapium et seleucum fecit, boëdas adorantem, baton apollinem et iunonem, qui sunt romae in concordiae templo, cresilas volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae, et olympium periclen dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. cephisodorus minervam mirabilem in portu atheniensium et aram ad templum iovis servatoris in eodem portu, cui pauca comparantur, canachus apollinem nudum, qui philesius cognominatur, in didymaeo aeginetica aeris temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celetizontas pueros, chaereas alexandrum magnum et philippum

-- --

patrem eius fecit, ctesilaus doryphoron et amazonem volneratam, demetrius lysimachen, quae sacerdos minervae fuit lxiiii annis, idem et minervam, quae myctica appellatur - dracones in gorgone eius ad ictus citharae tinnitu resonant - ; idem equitem simonem, qui primus de equitatu scripsit. daedalus, et ipse inter fictores laudatus, pueros duos destringentes se fecit, dinomenes protesilaum et pythodemum luctatorem. - euphranoris alexander paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator helenae et tamen achillis interfector. huius est minerva, romae quae dicitur catuliana, infra capitolium a q. lutatio dicata, et simulacrum boni eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera tenens, item latona puerpera apollinem et dianam infantes sustinens in aede concordiae. fecit et quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et virtutem et graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem et adorantem, item alexandrum et philippum in quadrigis; Eutychides eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem

-- --

plurimi dixere. - hegiae minerva pyrrhusque rex laudatur et celetizontes pueri et castor ac pollux ante aedem iovis tonantis, hagesiae in pario colonia hercules, isidoti buthytes. lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per vestem puero, autolycum pancratii victorem, propter quem xenophon symposium scripsit, iovemque illum tonantem in capitolio ante cuncta laudabilem, item apollinem diadematum, lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae vernilitatis, lycius et ipse puerum suffitorem. - menaechmi vitulus genu premitur replicata cervice. ipse menaechmus scripsit de sua arte. - naucydes mercurio et discobolo et immolante arietem censetur, naucerus luctatore anhelante, niceratus aesculapio et hygia, qui sunt in

-- --

concordiae templo romae. pyromachi quadriga ab Alcibiade regitur. polycles hermaphroditum nobilem fecit, pyrrhus hygiam et minervam, phanis, lysippi discipulus, epithyusan. - styppax cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; periclis olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque oris pleni spiritu accendens. silanion apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis et iniquum sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem, dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum cognominatum - hoc in eo expressit, nec hominem ex aere fecit, sed iracundiam - et achillem nobilem, item epistaten exercentem athletas; strongylion amazonem, quam ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comitatu neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, quem amando Brutus philippiensis cognomine suo inlustravit. - theodorus, qui labyrinthum fecit sami, ipse se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam magna suptilitate celebratur: dextra limam tenet, laeva

-- --

tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam praeneste parvitatis ut miraculum: pictam eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca. - xenocrates, tisicratis discipulus, ut alii, euthycratis, vicit utrosque copia signorum. et de sua arte composuit volumina.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.29 Plin. Nat. 34.30 (English) >>Plin. Nat. 34.31

Powered by PhiloLogic