Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.30 Plin. Nat. 34.31 (English) >>Plin. Nat. 34.32

34.31

plures artifices fecere attali et eumenis adversus gallos proelia, isigonus, pyromachus, stratonicus, antigonus, qui volumina condidit de sua arte. boëthi, quamquam argento melioris, infans eximium anserem strangulat. atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in urbe iam sunt dicata a vespasiano principe in templo pacis aliisque eius operibus, violentia neronis in urbem convecta et in sellariis domus aureae disposita.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.30 Plin. Nat. 34.31 (English) >>Plin. Nat. 34.32

Powered by PhiloLogic