Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.38 Plin. Nat. 34.39 (English) >>Plin. Nat. 34.40

34.39

et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur autem cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere, vasorum circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario thebaico, aqua pluvia lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat,

-- --

relinquitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc siccatum in sole in aerea pyxide servatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.38 Plin. Nat. 34.39 (English) >>Plin. Nat. 34.40

Powered by PhiloLogic