Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.3 Plin. Nat. 34.4 (English) >>Plin. Nat. 34.5

34.4

ex illa autem antiqua gloria corinthium maxime laudatur. hoc casus miscuit corintho, cum caperetur, incensa, mireque circa id multorum adfectatio furit, quippe cum tradatur non alia de causa verrem, quem m. cicero damnaverat, proscriptum cum eo ab antonio, quoniam corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars eorum simulare eam scientiam videtur ad segregandos sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi suptilius; et hoc paucis docebo. corinthus capta est olympiadis clviii anno tertio, nostrae urbis dcviii, cum ante haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti omnia signa hodie corinthia appellant. quapropter ad

-- --

coarguendos eos ponemus artificum aetates; nam urbis nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum corinthia, quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu. eius tria genera: candidum argento nitore quam proxime accedens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quamquam hominis manu est; at fortuna temperatur in simulacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul a corinthio, longe tamen ante aegineticum atque deliacum, quae diu optinuere principatum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.3 Plin. Nat. 34.4 (English) >>Plin. Nat. 34.5

Powered by PhiloLogic