Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.42 Plin. Nat. 34.43 (English) >>Plin. Nat. 34.44

34.43

aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fit ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. multo probatior est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt versantque spathis saepius die, donec absumatur. eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. adulterant marmore trito maxime rhodiam aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. deprehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina

-- --

nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem aerugo sicut cadmea. vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. - hieracium vocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis iiii, aeruginis cypriae ii, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem, misyos una, croci vi. haec omnia trita aceto thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia. cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas adacta. eadem cum resinae terebinthinae tertia parte subacta lepras tollit.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.42 Plin. Nat. 34.43 (English) >>Plin. Nat. 34.44

Powered by PhiloLogic