Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.49 Plin. Nat. 34.50 (English) >>Plin. Nat. 34.51

34.50

spodos cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit oculos, excaecet. est et mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiae excernuntur. eximia vis est eius, quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differentia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, vel oris, quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur contra gangraenas. fit et in argenti fornacibus spodos,

-- --

quam vocant lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla, vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.49 Plin. Nat. 34.50 (English) >>Plin. Nat. 34.51

Powered by PhiloLogic