Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.54 Plin. Nat. 34.55 (English) >>Plin. Nat. 34.56

34.55

proxime indicari debent metalla ferri.

-- --

optumo pessimoque vitae instrumento est, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, vites squalore deciso annis omnibus cogimus iuvenescere, hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes, latrocinia, non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus. quam ob rem culpa eius non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo romano dedit porsina, nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum vetustissimi auctores prodiderunt. magni pompei in tertio consulatu extat edictum in tumultu necis clodianae prohibentis ullum telum esse in urbe. et ars antiqua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque. aristonidas artifex, cum exprimere vellet athamantis furorem learcho filio praecipitato residentem paenitentia,

-- --

aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum exstat hodie rhodi. est in eadem urbe et ferreus hercules, quem fecit alcon laborum dei patientia inductus. videmus et romae scyphos e ferro dicatos in templo martis ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissimum mortalitati.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.54 Plin. Nat. 34.55 (English) >>Plin. Nat. 34.56

Powered by PhiloLogic