Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.68 Plin. Nat. 34.69 (English) >>Plin. Nat. 34.70

34.69

est et molybdaena, quam alio loco galenam appellavimus, vena argenti plumbique communis. melior haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plumbosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quae in zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. coquuntur lavanturque scoriae modo. usus in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris iii et cerae libra, olei iii heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma

-- --

argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.68 Plin. Nat. 34.69 (English) >>Plin. Nat. 34.70

Powered by PhiloLogic