Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.6 Plin. Nat. 34.7 (English) >>Plin. Nat. 34.8

34.7

privatim aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut tarentum scapos. in iis ergo iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candelarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri talis fuit theonis iussu praeconis clesippus fullo gibber et praeterea et alio foedus aspectu, emente id gegania hs l. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum coluit et hanc corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam mummi victoria corinthum quidem

-- --

diruit, sed e compluribus achaiae oppidis simul aera dispersit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.6 Plin. Nat. 34.7 (English) >>Plin. Nat. 34.8

Powered by PhiloLogic