Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.7 Plin. Nat. 34.8 (English) >>Plin. Nat. 34.9

34.8

prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. invenio et a cn. octavio, qui de perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum flaminium, quae corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, vestae quoque aedem ipsam syracusana superficie tegi placuisse. syracusana sunt in pantheo capita columnarum a m. agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. camillo inter crimina obiecit spurius carvilius quaestor, ostia quod aerata haberet in domo. nam triclinia aerata abacosque et monopodia cn. manlium asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis dlxvii, l. piso auctor est, antias quidem heredes L. Crassi oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere factitavere et cortinas tripodum, nomine et delphicas, quoniam donis maxime apollini delphico dicabantur. placuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale est in templo apollinis

-- --

palatini quod alexander magnus thebarum expugnatione captum in cyme dicaverat eidem deo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.7 Plin. Nat. 34.8 (English) >>Plin. Nat. 34.9

Powered by PhiloLogic