Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.8 Plin. Nat. 34.9 (English) >>Plin. Nat. 34.10

34.9

transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies deorum. romae simulacrum ex aere factum cereri primum reperio ex peculio sp. cassi, quem regnum adfectantem pater ipsius interemerit. transiit et a diis ad hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse auro integere. hoc nescio an romanum fuerit inventum; certe etiam nomen non habet vetustum. effigies hominum non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetuitatem merentium, primo sacrorum certaminum victoria maximeque olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant. athenienses nescio an primis omnium harmodio et aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc actum est eodem anno, quo et romae reges pulsi. excepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse coepere propagarique memoria hominum et honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis

-- --

factum atque in atriis: honos clientium instituit sic colere patronos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.8 Plin. Nat. 34.9 (English) >>Plin. Nat. 34.10

Powered by PhiloLogic