Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.72 Plin. Nat. 35.1 (English) >>Plin. Nat. 35.2

35.1

metallorum, quibus opes constant, adgnascentiumque iis natura indicata propemodum est, ita conexis rebus, ut inmensa medicinae silva officinarumque tenebrae et morosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul dicerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque vel numerosiore serie, plurimis singula a graecis praecipue voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur utilem instituto, modo nihil necessarium aut naturale omittentes, primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili - tunc cum expeteretur regibus populisque - et alios nobilitante, quos esset dignata posteris tradere, nunc vero in totum marmoribus pulsa, iam quidem et auro, nec tantum ut parietes toti operiantur, verum et interraso marmore vermiculatisque ad effigies rerum et animalium crustis. non placent iam

-- --

abaci nec spatia montes in cubiculo dilatantia: coepimus et lapide pingere. hoc claudii principatu inventum, neronis vero maculas, quae non essent in crustis, inserendo unitatem variare, ut ovatus esset numidicus, ut purpura distingueretur synnadicus, qualiter illos nasci optassent deliciae. montium haec subsidia deficientium, nec cessat luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.72 Plin. Nat. 35.1 (English) >>Plin. Nat. 35.2

Powered by PhiloLogic