Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.10 Plin. Nat. 35.11 (English) >>Plin. Nat. 35.12

35.11

sinopis inventa primum in ponto est; inde nomen a sinope urbe. nascitur et in aegypto, baliaribus, africa, sed optima in lemno et in cappadocia, effossa e speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra maculosus. hac usi sunt veteres ad splendorem. species sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter has media. pretium optimae #1108 ii, usus ad penicillum aut si lignum colorare libeat; eius, quae ex africa venit, octoni asses - cicerculum appellant - ; magis ceteris rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vocatur, et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina vero blandus * * * emplastrisque et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, feminarum profluvia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e vino maxime.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.10 Plin. Nat. 35.11 (English) >>Plin. Nat. 35.12

Powered by PhiloLogic