Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.13 Plin. Nat. 35.14 (English) >>Plin. Nat. 35.15

35.14

melinum candidum et ipsum est, optimum in melo insula. in samo quod nascitur, eo non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eundem usum habet quem eretria creta; praeterea linguam tactu siccat, pilos detrahit smectica vi. pretium in libras sestertii singuli.

tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in theodoti fundo inventa zmyrnae, qua veteres ad navium picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus. usta casu reperta est in incendio

-- --

piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est nicias supra dictus. optima nunc asiatica habetur, quae et purpurea appellatur. pretium eius in libras #1108 vi. fit et romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.13 Plin. Nat. 35.14 (English) >>Plin. Nat. 35.15

Powered by PhiloLogic