Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.22 Plin. Nat. 35.23 (English) >>Plin. Nat. 35.24

35.23

ex omnibus coloribus cretulam amant udoque inlini recusant purpurissum, indicum, caeruleum, melinum, auripigmentum, appianum, cerussa. cerae tinguntur isdem his coloribus ad eas picturas, quae inuruntur, alieno parietibus genere, sed classibus familiari, iam vero et onerariis navibus, quoniam et pericula expingimus, ne quis miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem aut certe caedem speciose vehi.

qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari. quattuor coloribus solis immortalia illa opera fecere - ex albis melino, e silaciis attico, ex rubris sinopide pontica, ex nigris atramento -- Apelles, aetion, melanthius, nicomachus, clarissimi pictores, cum

-- --

tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et india conferente fluminum suorum limum, draconum elephantorumque saniem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam, ut supra diximus, rerum, non animi pretiis excubatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.22 Plin. Nat. 35.23 (English) >>Plin. Nat. 35.24

Powered by PhiloLogic