Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.27 Plin. Nat. 35.28 (English) >>Plin. Nat. 35.29

35.28

lxxxx autem olympiade fuere aglaophon, cephisodorus, erillus, euenor, pater parrhasii et praeceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit apollodorus atheniensis lxxxxiii olympiade. hic primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit. eius est sacerdos adorans et aiax fulmine incensus,

-- --

quae pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quae teneat oculos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.27 Plin. Nat. 35.28 (English) >>Plin. Nat. 35.29

Powered by PhiloLogic