Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.28 Plin. Nat. 35.29 (English) >>Plin. Nat. 35.30

35.29

ab hoc artis fores apertas zeuxis heracleotes intravit olympiadis lxxxxv anno quarto, audentemque iam aliquid penicillum - de hoc enim adhuc loquamur - ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in lxxxviiii olympiade positus, cum fuisse necesse est demophilum himeraeum et nesea thasium, quoniam utrius eorum discipulus fuerit ambigitur. in eum apollodorus supra scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam zeuxim ferre secum. opes quoque tantas adquisivit, ut in ostentatione earum olympiae aureis litteris in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. postea donare opera sua instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse diceret, sicuti alcmenam agragantinis, pana archelao. fecit et penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et athletam adeoque in illo sibi placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius

-- --

quam imitaturum. magnificus est et iuppiter eius in throno adstantibus diis et hercules infans dracones ii strangulans alcmena matre coram pavente et amphitryone. reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulisque, alioqui tantus diligentia, ut agragantinis facturus tabulam, quam in templo iunonis laciniae publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet. pinxit et monochromata ex albo. aequales eius et aemuli fuere timanthes, androcydes, eupompus, parrhasius. descendisse hic in certamen cum zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum ita veritate repraesentata, ut zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, parrhasius autem se artificem. fertur et postea zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: "uvas melius pinxi

-- --

quam puerum, nam si et hoc consummassem, aves timere debuerant." fecit et figlina opera, quae sola in ambracia relicta sunt, cum inde musas fulvius nobilior romam transferret. zeuxidis manu romae helena est in philippi porticibus, et in concordiae delubro marsyas religatus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.28 Plin. Nat. 35.29 (English) >>Plin. Nat. 35.30

Powered by PhiloLogic