Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.2 Plin. Nat. 35.3 (English) >>Plin. Nat. 35.4

35.3

non est praetereundum et novicium inventum, siquidem non ex auro argentove, at certe ex aere in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur, pariuntque desideria non traditos vultus, sicut in homero evenit. quo maius, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. asini pollionis hoc romae inventum, qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publicam fecit. an priores coeperint alexandreae et pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt atticus ille ciceronis edito de iis volumine, M. Varro benignissimo invento insertis voluminum suorum

-- --

fecunditati etiam septingentorum inlustrium aliquo modo imaginibus, non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam dis invidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent. et hoc quidem alienis ille praestitit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.2 Plin. Nat. 35.3 (English) >>Plin. Nat. 35.4

Powered by PhiloLogic