Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.31 Plin. Nat. 35.32 (English) >>Plin. Nat. 35.33

35.32

euxinidas hac aetate docuit aristiden, praeclarum artificem, eupompus pamphilum, Apellis praeceptorem. est eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quae ante eum duo fuere - helladicum et asiaticum appellabant - , propter hunc, qui erat sicyonius, diviso helladico tria facta sunt, ionicum, sicyonium, atticum. pamphili cognatio et proelium ad phliuntem ac victoria atheniensium, item ulixes in rate. ipse macedo natione, sed * * * primus in pictura omnibus litteris eruditus, praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat artem perfici posse, docuit neminem talento minoris - annuis #1108 d - , quam mercedem et Apelles et melanthius dedere ei. huius auctoritate effectum est sicyone primum, deinde in tota graecia, ut pueri ingenui omnia ante graphicen, hoc est picturam in buxo, docerentur recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper

-- --

quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit, opera celebrantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.31 Plin. Nat. 35.32 (English) >>Plin. Nat. 35.33

Powered by PhiloLogic