Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.34 Plin. Nat. 35.35 (English) >>Plin. Nat. 35.36

35.35

scitum inter protogenen et eum quod accidit. ille rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam una custodiebat anus. haec foris esse protogenen respondit interrogavitque, a quo quaesitum diceret. "ab hoc," inquit Apelles adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. et reverso protogeni quae gesta erant anus indicavit. ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret. atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. at protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic

-- --

eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio caesaris domus in palatio audio, spectatam rhodi ante, spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.34 Plin. Nat. 35.35 (English) >>Plin. Nat. 35.36

Powered by PhiloLogic