Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.37 Plin. Nat. 35.38 (English) >>Plin. Nat. 35.39

35.38

aequalis eius fuit aristides thebanus. is omnium primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quae vocant graeci ἤθη, item perturbationes, durior paulo in coloribus. huius opera * * * oppido capto ad matris morientis ex volnere mammam adrepens infans, intellegiturque sentire mater et timere, ne emortuo e lacte sanguinem lambat. quam tabulam alexander magnus transtulerat pellam in patriam suam. idem pinxit proelium cum persis, centum homines tabula ea conplexus pactusque in singulos mnas denas a tyranno elatensium mnasone. pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene

-- --

cum voce et venatores cum captura et leontion epicuri et anapauomenen propter fratris amorem, item liberum et ariadnen spectatos romae in aede cereris, tragoedum et puerum in apollinis, cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat m. iunius praetor sub die ludorum apollinarium. spectata est et in aede fidei in capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit et aegrum sine fine laudatum tantumque arte valuit, ut attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse tradatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.37 Plin. Nat. 35.38 (English) >>Plin. Nat. 35.39

Powered by PhiloLogic