Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.3 Plin. Nat. 35.4 (English) >>Plin. Nat. 35.5

35.4

verum clupeos in sacro vel publico dicare privatim primus instituit, ut reperio, appius claudius qui consul cum p. servilio fuit anno urbis cclviiii. posuit enim in bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari et titulos honorum legi, decora res, utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non gaudens favensque aspicit. post eum m. aemilius collega in consulatu quinti lutatii non in basilica modo aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque martio exemplo. scutis enim, qualibus apud troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clupeorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo. poeni ex auro factitavere et clupeos et imagines secumque vexere. in castris certe

-- --

captis talem hasdrubalis invenit marcius, scipionum in hispania ultor, isque clupeus supra fores capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut l. manlio, q. fulvio cos. anno urbis dlxxv m. aufidius tutelae capitolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos, qui pro aereis per aliquot iam lustra adsignabantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.3 Plin. Nat. 35.4 (English) >>Plin. Nat. 35.5

Powered by PhiloLogic