Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.40 Plin. Nat. 35.41 (English) >>Plin. Nat. 35.42

35.41

his adnumerari debet et nicomachus, aristidis filius ac discipulus. pinxit raptum proserpinae, quae tabula fuit in capitolio in minervae delubro supra aediculam iuventatis, et in eodem capitolio, quam plancus imperator posuerat, victoria quadrigam in sublime rapiens. ulixi primus addidit pilleum. pinxit et apollinem ac dianam, deumque matrem in leone sedentem, item nobiles bacchas obreptantibus satyris, scyllamque, quae nunc est romae in templo pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tradunt namque conduxisse pingendum ab aristrato, sicyoniorum tyranno, quod is faciebat telesti poetae monimentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus

-- --

absolvisse et celeritate et arte mira. - discipulos habuit aristonem fratrem et aristiden filium et philoxenum eretrium, cuius tabula nullis postferenda, cassandro regi picta, continuit alexandri proelium cum dario. idem pinxit et lasciviam, in qua tres sileni comissantur. hic celeritatem praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae conpendiarias invenit. - adnumeratur his et nicophanes, elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparentur; cothurnus et gravitas artis multum a zeuxide et Apelle abest. (Apellis discipulus perseus, ad quem de hac arte scripsit, huius fuerat aetatis). aristidis thebani discipuli fuerunt et filii niceros et ariston, cuius est satyrus cum scypho coronatus, discipuli antorides et euphranor, de quo mox dicemus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.40 Plin. Nat. 35.41 (English) >>Plin. Nat. 35.42

Powered by PhiloLogic