Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.41 Plin. Nat. 35.42 (English) >>Plin. Nat. 35.43

35.42

namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit piraeicus arte paucis postferendus: proposito nescio an distinxerit se, quoniam humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus

-- --

est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos, in iis consummatae voluptatis, quippe eae pluris veniere quam maximae multorum. e diverso "maeniana," inquit Varro, "omnia operiebat serapionis tabula sub veteribus." hic scaenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. contra dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus. parva et callicles fecit, item calates comicis tabellis, utraque antiphilus. namque et hesionam nobilem pinxit et alexandrum ac philippum cum minerva, qui sunt in schola in octaviae porticibus, et in philippi liberum patrem, alexandrum puerum, hippolytum tauro emisso expavescentem, in pompeia vero cadmum et europen. idem iocosis nomine gryllum deridiculi habitus pinxit, unde id genus picturae grylli vocantur. ipse in aegypto natus didicit a ctesidemo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.41 Plin. Nat. 35.42 (English) >>Plin. Nat. 35.43

Powered by PhiloLogic