ceris pingere ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat. quidam aristidis inventum putant, postea consummatum a praxitele; sed aliquanto vetustiores encaustae picturae exstitere, ut polygnoti et nicanoris, mnesilai pariorum. elasippus quoque aeginae picturae suae
inscripsit ἐνέκαεν, quod profecto non fecisset nisi encaustica inventa. pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse solum encausta, sed etiam docuisse traditur pausian sicyonium, primum in hoc genere nobilem. bryetis filius hic fuit eiusdemque primo discipulus. pinxit et ipse penicillo parietes thespiis, cum reficerentur quondam a polygnoto picti, multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. idem et lacunaria primus pingere instituit, nec camaras ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur
-- --
facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa. quam ob rem daturus ei celeritatis famam absolvit uno die tabellam, quae vocata est hemeresios, puero picto. amavit in iuventa glyceram municipem suam, inventricem coronarum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit et ipsam sedentem cum corona, quae e nobilissimis tabula est, appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quoniam glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, l. lucullus duobus talentis emit * * * dionysius athenis. pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in pompei porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. ante omnia, cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo. dein, cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicanti faciant colore, quae condunt, nigro, hic totum bovem atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto solida omnia. sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit
-- --
patria picturae. tabulas inde e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas romam transtulit.