Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.45 Plin. Nat. 35.46 (English) >>Plin. Nat. 35.47

35.46

eodem tempore fuere cydias, cuius tabulam argonautas

-- --

hs cxxxxiiii hortensius orator mercatus est eique aedem fecit in tusculano suo, euphranoris autem discipulus antidotus. huius est clipeo dimicans athenis et luctator tubicenque inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo nicia atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit. operum eius nemea advecta ex asia romam a silano, quam in curia diximus positam, item liber pater in aede concordiae, hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit alexandrea capta, et ob id tiberius caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et danaen, ephesi vero est megabyzi, sacerdotis ephesiae dianae, sepulchrum, athenis necyomantea homeri. hanc vendere attalo regi noluit talentis lx potiusque patriae suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt calypso et io et andromeda; alexander quoque in pompei porticibus praecellens et calypso sedens huic eidem adscribuntur. quadripedum prosperrime canes

-- --

expressit. hic est nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: "quibus nicias manum admovisset;" tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade cxii.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.45 Plin. Nat. 35.46 (English) >>Plin. Nat. 35.47

Powered by PhiloLogic