Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.49 Plin. Nat. 35.50 (English) >>Plin. Nat. 35.51

35.50

pausiae filius et discipulus aristolaus e severissimis pictoribus fuit, cuius sunt epaminondas, pericles, media, virtus, theseus, imago atticae plebis, boum immolatio. - sunt quibus et nicophanes, eiusdem pausiae discipulus, placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile multus. nam socrates iure omnibus placet; tales sunt eius cum aesculapio filiae hygia, aegle,

-- --

panacea, iaso et piger, qui appellatur ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.49 Plin. Nat. 35.50 (English) >>Plin. Nat. 35.51

Powered by PhiloLogic