Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.51 Plin. Nat. 35.52 (English) >>Plin. Nat. 35.53

35.52

non omittetur inter hos insigne exemplum. namque erigonus, tritor colorum nealcae pictoris, in tantum ipse

-- --

profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit pasiam, fratrem aeginetae fictoris. illud vero perquam rarum ac memoria dignum est, suprema opera artificum inperfectasque tabulas, sicut irim aristidis, tyndaridas nicomachi, mediam timomachi et quam diximus venerem Apellis, in maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectantur, atque in lenocinio commendationis dolor est manus, cum id ageret, exstinctae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.51 Plin. Nat. 35.52 (English) >>Plin. Nat. 35.53

Powered by PhiloLogic