Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.56 Plin. Nat. 35.57 (English) >>Plin. Nat. 35.58

35.57

fingere ex argilla similitudines butades sicyonius

-- --

figulus primus invenit corinthi filiae opera, quae capta amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in nymphaeo, donec mummius corinthum everterit, tradunt. sunt qui in samo primos omnium plasticen invenisse rhoecum et theodorum tradant multo ante bacchiadas corintho pulsos, damaratum vero ex eadem urbe profugum, qui in etruria tarquinium regem populi romani genuit, comitatos fictores euchira, diopum, eugrammum; ab iis italiae traditam plasticen. butadis inventum est rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit. hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastae appellati.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.56 Plin. Nat. 35.57 (English) >>Plin. Nat. 35.58

Powered by PhiloLogic