Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.58 Plin. Nat. 35.59 (English) >>Plin. Nat. 35.60

35.59

plastae laudatissimi fuere damophilus et gorgasus, iidem pictores, qui cereris aedem romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus inscriptis graece, quibus significarent ab dextra opera damophili esse, ab laeva gorgasi. ante hanc aedem tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa. fecit et chalcosthenes cruda opera athenis, qui locus ab officina eius ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum romae possim nomine, a quo facta poma et uvas nemo posset aspectu discernere a veris. idem magnificat Arcesilaum, l. luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum opera; ab hoc factam venerem genetricem in foro caesaris et, priusquam absolveretur, festinatione dedicandi

-- --

positam; eidem a lucullo hs x signum felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit; octavio equiti romano cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. laudat et pasitelen, qui plasticen matrem caelaturae et statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. praeterea elaboratam hanc artem italiae et maxime etruriae; vulcam veis accitum, cui locaret tarquinius priscus iovis effigiem in capitolio dicandam; fictilem eum fuisse et ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum herculem, qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. hae enim tum effigies deorum erant lautissimae, nec paenitet nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira

-- --

caelatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe innocentiora.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 35.58 Plin. Nat. 35.59 (English) >>Plin. Nat. 35.60

Powered by PhiloLogic