verum et ipsius terrae sunt alia commenta.
-- --
quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque pulverem appellatam in puteolanis collibus opponi maris fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem undis et fortiorem cotidie, utique si cumano misceatur caemento eadem est terrae natura et in cyzicena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc idem circa cassandream produnt fieri, et in fonte cnidio dulci intra octo menses terram lapidescere. ab oropo quidem aulida usque quidquid attingitur mari terrae mutatur in saxa. non multum a pulvere puteolano distat e nilo harena tenuissima sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda corpora palaestrae studiis. inde certe patrobio, neronis principis liberto, advehebatur. quin et cratero et leonnato ac meleagro, alexandri magni ducibus, solitum hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio, plura de hac parte non dicturus, non, hercules, magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus nostra corporis vires perdit animorum. quid non in africa hispaniaque e terra parietes, quos appellant
-- --
formaceos, quoniam in forma circumdatis ii utrimque tabulis inferciuntur verius quam struuntur, aevis durant, incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento firmiores
spectat etiam nunc speculas Hannibalis hispania terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et caespitum natura castrorum vallis accommodata contraque fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parietum luto et lateribus crudis exstrui quis ignorat