lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et albicante aut ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo certe. finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi bimos probant, quia et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera eorum fiunt tria: lydion, quo nos utimur, longum sesquipedem, latum pedem, alterum tetradoron, tertium pentadoron. graeci enim
antiqui δῶρον
palmum vocabant et ideo δῶρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore privatis operibus, maiore in publicis
-- --
utuntur in graecia. pitanae in asia et in ulteriore hispania civitatibus maxilua et callet fiunt lateres, qui siccati non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima. graeci, praeterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes praetulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera et regias domos sic struxere: murum athenis, qui ad montem hymettum spectat, patris aedes iovis et herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia circumdarent, domum trallibus regiam attali, item sardibus croesi, quam gerusian fecere, halicarnasi mausoli, quae etiam nunc durant. lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum romam deportavere in aedilitate ad comitium exornandum murena
et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen magis mirabantur. in italia quoque latericius murus arreti et mevaniae est. romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem
-- --
tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec intergerivorum ratio patitur.