Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.12 Plin. Nat. 36.13 (English) >>Plin. Nat. 36.14

36.13

haec sint dicta de marmoris scalptoribus summaque claritate artificum, quo in tractatu subit mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere et e thasio, cycladum insularum aequo, et e lesbio; lividius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum marmorum apparatum etiam menander, diligentissimus luxuriae interpres, primus et raro attigit. columnis demum utebantur in templis, nec lautitiae causa - nondum enim ista intellegebantur - , sed quia firmiores aliter statui non poterant. sic est inchoatum athenis templum iovis olympii, ex quo sulla capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et apud homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum,

-- --

sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, praeter aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum, ut arbitror, versicolores istas maculas chiorum lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in id m. ciceronis sale - omnibus enim ostentabant ut magnificum - : "multo," inquit, "magis mirarer, si tiburtino lapide fecissetis." et, hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.12 Plin. Nat. 36.13 (English) >>Plin. Nat. 36.14

Powered by PhiloLogic