Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.15 Plin. Nat. 36.16 (English) >>Plin. Nat. 36.17

36.16

sed quisquis primus invenit secare luxuriaque dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas versandoque tractu ipso secante. aethiopica haec maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab aethiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam in indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat. haec proxime laudatur; mollior tamen quae aethiopica. illa nulla scabritie secat, indica non aeque levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iubentur. simile et naxiae vitium est et coptitidi, quae vocatur aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secandis. postea reperta est non minus probanda ex quodam hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae relinquit; ita sectae attenuantur crustae. rursus thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro

-- --

lapide aut e pumice. - signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis naxium diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in cypro insula genitae. vicere postea ex armenia invectae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.15 Plin. Nat. 36.16 (English) >>Plin. Nat. 36.17

Powered by PhiloLogic