Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.16 Plin. Nat. 36.17 (English) >>Plin. Nat. 36.18

36.17

marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nec facile est enumerare in tanta multitudine. quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa, pretiosissimi quidem generis, sicut lacedaemonium viride cunctisque hilarius, sicut et augusteum ac deinde tibereum, in aegypto Augusti ac tiberii primum principatu reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod haec maculas diverso modo colligunt, augusteum undatim crispum in vertices, tibereum sparsa, non convoluta, canitie. neque ex ophite columnae nisi parvae admodum inveniuntur. duo eius genera: molle candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis

-- --

adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appellant a colore cineris. vocatur et memphites a loco, gemmantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda sint aut secanda, ex aceto inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum. rubet porphyrites in eadem aegypto; ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapicidinae. statuas ex eo claudio caesari procurator eius in urbem ex aegypto advexit vitrasius pollio, non admodum probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit eadem aegyptus in aethiopia quem vocant basaniten, ferrei coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam hic maior repertus est quam in templo pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento nili, sedecim liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non absimilis illi narratur in thebis delubro serapis, ut putant,

-- --

memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.16 Plin. Nat. 36.17 (English) >>Plin. Nat. 36.18

Powered by PhiloLogic