Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.1 Plin. Nat. 36.2 (English) >>Plin. Nat. 36.3

36.2

ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. exstant censoriae leges claudianae in cenis glires et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi, maria huius rei causa transiri quae vetaret, lex nulla lata

-- --

est. dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. ccclx columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. id ipsum cur aut qua magis via inrepunt vitia quam publica quo enim alio modo in privatos usus venere ebora, aurum, gemmae aut quid omnino diis reliquimus verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum lucullei marmoris in atrio Scauri conlocari nec clam id occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum, cum in palatium eae traherentur. non ergo in tam malo exemplo moribus caveri utilius fuerat tacuere tantas moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum fastigia! nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae civitati obrepsisse quodam vitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem palatio, hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id venerem palatinam appellaverat. nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos

-- --

probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices percensebimus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.1 Plin. Nat. 36.2 (English) >>Plin. Nat. 36.3

Powered by PhiloLogic