Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.19 Plin. Nat. 36.20 (English) >>Plin. Nat. 36.21

36.20

trabes ex eo fecere reges quodam certamine, obeliscos vocantes solis numini sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita significatur nomine aegyptio. primus omnium id instituit mespheres, qui regnabat in solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum

-- --

inscriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas videmus aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe sesothes quattuor numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, rhamsesis autem, quo regnante ilium captum est, cxxxx cubitorum. idem * * * digressis inde, ubi fuit mnevidis regia, posuit alium, longitudine quidem cxx cubitorum, sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis. opus id fecisse dicuntur cxx hominum. ipse rex, cum surrecturus esset verereturque, ne machinae ponderi non sufficerent, quo maius periculum curae artificum denuntiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret cambyses rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, extingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis. sunt et alii duo, unus a zmarre positus, alter a phio sine notis, quadragenum octonum cubitorum. alexandriae statuit

-- --

unum ptolemaeus philadelphus octoginta cubitorum. exciderat eum necthebis rex purum, maiusque opus in devehendo statuendove inventum est quam in excidendo. a satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, callixenus a phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum nilo, navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum talentis l. hic fuit in arsinoeo positus a rege supra dicto munus amoris, coniuge eademque sorore arsinoe. inde eum navalibus incommodum maximus quidam praefectus aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo sunt alexandreae ad portum in caesaris templo, quos excidit mesphres rex, quadragenum binum cubitorum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.19 Plin. Nat. 36.20 (English) >>Plin. Nat. 36.21

Powered by PhiloLogic