Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.21 Plin. Nat. 36.22 (English) >>Plin. Nat. 36.23

36.22

dicantur obiter et pyramides in eadem aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostentatio, quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne plebs esset otiosa. multa circa hoc vanitas hominum illorum fuit. vestigia complurium incohatarum extant. una est in arsinoite nomo, duae in memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed aegyptiis inter mira ac memoranda narrata. harum cacumina cc cubita extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres, quae orbem terrarum inplevere fama, sane conspicuae undique adnavigantibus, sitae sunt in parte africae monte saxeo sterilique inter memphim oppidum et quod appellari diximus delta, a nilo minus iiii milia passuum, a memphi vii d, vico adposito quem vocant busirin; in eo sunt adsueti scandere illas.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.21 Plin. Nat. 36.22 (English) >>Plin. Nat. 36.23

Powered by PhiloLogic