Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.25 Plin. Nat. 36.26 (English) >>Plin. Nat. 36.27

36.26

dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, falsum. durat etiam nunc in aegypto in heracleopolite nomo qui primus factus est ante annos, ut tradunt, iii dc a petesuchi rege sive tithoe, quamquam herodotus totum opus xii regum esse dicit novissimique psammetichi. causas faciendi varie interpretantur, demoteles regiam moteridis

-- --

fuisse, lyceas sepulchrum moeridis, plures soli sacrum id exstructum, quod maxime creditur. hinc utique sumpsisse daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in creta, non est dubium, sed centensimam tantum portionem eius imitatum, quae itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non - ut in pavimentis puerorumve ludicris campestribus videmus - brevi lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque in errores eosdem. secundus hic fuit ab aegyptio labyrinthus, tertius in lemno, quartus in italia, omnes lapide polito fornicibus tecti, aegyptius, quod miror equidem, introitu lapidis e paro columnisque, reliqua e syenite molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem possint, adiuvantibus heracleopolitis, quod opus invisum mire spectavere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.25 Plin. Nat. 36.26 (English) >>Plin. Nat. 36.27

Powered by PhiloLogic