Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.26 Plin. Nat. 36.27 (English) >>Plin. Nat. 36.28

36.27

positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones divisum atque praefecturas, quas vocant nomos, xxi nominibus eorum totidem vastis

-- --

domibus adtributis, praeterea templa omnium aegypti deorum contineat superque nemesis xl aediculis incluserit pyramides complures quadragenarum ulnarum senas radice ἀρούρας optinentes. fessi iam eundo perveniunt ad viarum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile existat, maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles; pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterraneae domus. refecit unus omnino pauca ibi chaeremon, spado necthebis regis, d ante alexandrum magnum annis. id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae, dum in fornices quadrati lapides adsurgerent.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.26 Plin. Nat. 36.27 (English) >>Plin. Nat. 36.28

Powered by PhiloLogic