Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.30 Plin. Nat. 36.31 (English) >>Plin. Nat. 36.32

36.31

durat et cyzici delubrum, in quo millum aureum commissuris omnibus politi lapidis subiecit artifex, eboreum iovem dicaturus intus coronante eum marmoreo apolline. translucent ergo iuncturae tenuissimis capillamentis lenique adflatu simulacra refovent, et praeter

-- --

ingenium artificis ipsa materia ingenii quamvis occulta in pretio operis intellegitur. - eodem in oppido est lapis fugitivus appellatus; argonautae eum pro ancora usi reliquerant ibi. hunc e prytaneo - ita vocatur locus - saepe profugum vinxere plumbo. - eadem in urbe iuxta portam, quae thracia vocatur, turres septem acceptas voces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic miraculo echo est a graecis datum. et hoc quidem locorum natura evenit ac plerumque convallium; ibi casu accidit, olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septiens eadem vox redditur. cyzici et buleuterium vocant aedificium amplum, sine ferreo clavo ita disposita contignatione, ut eximantur trabes sine fulturis ac reponantur. quod item romae in ponte sublicio religiosum est, posteaquam coclite horatio defendente aegre revolsus est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.30 Plin. Nat. 36.31 (English) >>Plin. Nat. 36.32

Powered by PhiloLogic