Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.32 Plin. Nat. 36.33 (English) >>Plin. Nat. 36.34

36.33

parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni comparanda miraculo, antequam nova attingam. m. lepido q. catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores, domus pulchrior non fuit romae quam lepidi ipsius, at, hercules, intra annos xxxv eadem centensimum locum non optinuit. computet in hac aestimatione qui volet marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc diem victas. profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.32 Plin. Nat. 36.33 (English) >>Plin. Nat. 36.34

Powered by PhiloLogic