Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.33 Plin. Nat. 36.34 (English) >>Plin. Nat. 36.35

36.34

sed omnes eas duae domus vicerunt. bis vidimus urbem totam cingi domibus principum gai et neronis, huius quidem, ne quid deesset, aurea. nimirum sic habitaverant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad

-- --

devincendas gentes triumphosque referendos ab aratro aut foco exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere quam sellaria istorum! subit vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas domos; summusque illarum honos erat, sicut in p. valerio publicola, primo consule cum L. Bruto, post tot merita et fratre eius, qui bis in eodem magistratu sabinos devicerat, adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publicum reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.33 Plin. Nat. 36.34 (English) >>Plin. Nat. 36.35

Powered by PhiloLogic