Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.36 Plin. Nat. 36.37 (English) >>Plin. Nat. 36.38

36.37

sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. q. marcius rex, iussus a senatu aquarum appiae, anienis, tepulae ductus reficere, novam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus adduxit; agrippa vero in aedilitate adiecta virgine aqua ceterisque conrivatis atque emendatis lacus dcc fecit, praeterea salientes d, castella cxxx, complura et cultu magnifica, operibus iis signa ccc aerea aut marmorea inposuit, columnas e marmore cccc, eaque omnia annuo spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione

-- --

et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita balinea clxx, quae nunc romae ad infinitum auxere numerum. - vicit antecedentes aquarum ductus novissimum inpendium operis incohati a c. caesare et peracti a claudio, quippe a xxxx lapide ad eam excelsitatem, ut omnes urbis montes lavarentur, influxere curtius atque caeruleus fontes et anien novus, erogatis in id opus hs mmm d. quod si quis diligentius aestumaverit abundantiam aquarum in publico, balineis, piscinis, euripis, domibus, hortis, suburbanis villis, spatia aquae venientis, exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas, fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terrarum. - eiusdem claudi inter maxime memoranda equidem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, montem perfossum ad lacum fucinum emittendum inenarrabili profecto impendio et operarum multitudine per tot annos, cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quantaque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone

-- --

possunt! nam portus ostiensis opus praetereo, item vias per montes excisas, mare tyrrhenum a lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter plurima alia italiae ipsius miracula marmora in lapicidinis crescere auctor est papirius fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est numquam defutura luxuriae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.36 Plin. Nat. 36.37 (English) >>Plin. Nat. 36.38

Powered by PhiloLogic