Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.37 Plin. Nat. 36.38 (English) >>Plin. Nat. 36.39

36.38

a marmoribus degredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem occurrere quid enim mirabilius aut qua in parte naturae maior inprobitas dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et obloquentem. quid lapidis rigore pigrius ecce sensus manusque tribuit illi. quid ferri duritia pugnacius pedes ei inpertivit et mores. trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut propius venit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. sideritim ob id alio nomine vocant, quidam heraclion. magnes

-- --

appellatus est ab inventore, ut auctor est nicander - in ida, ut reperio, namque et passim inveniuntur, in hispania quoque - ; invenisse autem fertur clavis crepidarum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. quinque genera magnetis sotacus demonstrat: aethiopicum et a magnesia macedoniae contermina ab euboea iolcum petentibus dextra, tertium in hyetto boeotiae, quartum circa alexandriam troadem, quintum in magnesia asiae. differentia est prima, mas sit an femina, proxima in colore. nam qui in magnesia macedonica reperiuntur rufi nigrique sunt, boeoti vero rufi coloris plus habent quam nigri. is, qui in troade invenitur, niger est et feminei sexus ideoque sine viribus, deterrimus autem in magnesia asiae, candidus neque attrahens ferrum similisque pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint magis caerulei. aethiopico palma datur pondusque argento rependitur. invenitur hic in aethiopiae zmiri; ita vocatur regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei coloris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum.

-- --

in adtrahendo ferro non eadem haematiti natura quae magneti. aethiopici argumentum est, quod magneta quoque alium ad se trahit. omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam quisque portionem, maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in eadem aethiopia non procul magnes ferrum omne abigit respuitque. de utraque natura saepius diximus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.37 Plin. Nat. 36.38 (English) >>Plin. Nat. 36.39

Powered by PhiloLogic