Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.41 Plin. Nat. 36.42 (English) >>Plin. Nat. 36.43

36.42

idem theophrastus et mucianus esse aliquos lapides, qui pariant, credunt; theophrastus et ebur fossile e candido et nigro inveniri et ossa e terra nasci invenirique lapides osseos.

palmati circa mundam in hispania, ubi caesar dictator pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. sunt

-- --

et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut taenarius. Varro nigros ex africa firmiores esse tradit quam in italia, e diverso albos coranos duriores quam parios, idem luniensem silicem serra secari, tusculanum dissilire igni, sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas versatiles volsinis inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis. nusquam hic utilior quam in italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere molliores, qui et cote levantur, ut procul intuentibus ophites videri possit, neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robiginem trahant coloremve candidum oleo mutent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.41 Plin. Nat. 36.42 (English) >>Plin. Nat. 36.43

Powered by PhiloLogic