Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.42 Plin. Nat. 36.43 (English) >>Plin. Nat. 36.44

36.43

molarem quidam pyriten vocant, quoniam plurimus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in cypro eum reperiri volunt metallis, quae sint circa acamanta, unum argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie, ab aliis

-- --

iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein in melle, ac postea lavantur ut aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, discutere, extenuare et duritias in pus vertere. utuntur et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. pyritarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum ignis habentis. quos vivos appellamus, ponderosissimi sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae excepta sulpure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius praebet ignem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 36.42 Plin. Nat. 36.43 (English) >>Plin. Nat. 36.44

Powered by PhiloLogic